Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". (Liber Genesis 43, 3)
Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria; (Liber Genesis 43, 4)
sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”. (Liber Genesis 43, 5)
Dixit eis Israel: “Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?”. (Liber Genesis 43, 6)
At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)
Iudas quoque dixit patri suo Israel: “Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. (Liber Genesis 43, 8)
Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. (Liber Genesis 43, 9)
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43, 11)
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit; (Liber Genesis 43, 12)
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum. (Liber Genesis 43, 13)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero”. (Liber Genesis 43, 14)
Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)