Mosaico decorativo

Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re

  • post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. (Liber Genesis 40, 13)

  • Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere; (Liber Genesis 40, 14)

  • Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: “Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum; (Liber Genesis 40, 16)

  • et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos”. (Liber Genesis 40, 17)

  • Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 18)

  • post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas”. (Liber Genesis 40, 19)

  • restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum, (Liber Genesis 40, 21)

  • alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph. (Liber Genesis 40, 22)

  • Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui. (Liber Genesis 40, 23)

  • Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, (Liber Genesis 41, 1)

  • Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur (Liber Genesis 41, 6)

  • Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina