Mosaico decorativo

Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re

  • Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea ­ numquid non modica est? ­ et vivet anima mea”. (Liber Genesis 19, 20)

  • Dixitque ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. (Liber Genesis 19, 21)

  • Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)

  • Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)

  • et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. (Liber Genesis 19, 25)

  • Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis. (Liber Genesis 19, 26)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)

  • Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)

  • Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius. (Liber Genesis 19, 30)

  • Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. (Liber Genesis 19, 31)

  • Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen”. (Liber Genesis 19, 32)

  • Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina