Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. (Liber Genesis 16, 6)
dixit: “Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?”. Quae respondit: “A facie Sarai dominae meae ego fugio”. (Liber Genesis 16, 8)
Dixitque ei angelus Domini: “Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius”. (Liber Genesis 16, 9)
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula”. (Liber Genesis 16, 12)
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)
Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. (Liber Genesis 16, 15)
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)
Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur. (Liber Genesis 17, 6)
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17, 7)
Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. (Liber Genesis 17, 8)
Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17, 15)
Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. (Liber Genesis 17, 16)