Mosaico decorativo

Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re

  • considerantes castam in timore conversationem vestram; (Epistula I Petri 3, 2)

  • Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris, (Epistula I Petri 3, 5)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. (Epistula I Petri 3, 7)

  • In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, (Epistula I Petri 3, 8)

  • non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. (Epistula I Petri 3, 9)

  • “Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, (Epistula I Petri 3, 10)

  • Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. (Epistula I Petri 3, 12)

  • Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)

  • Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)

  • sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)

  • Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: (Epistula I Petri 3, 18)

  • in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit, (Epistula I Petri 3, 19)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina