Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, (Epistula II ad Timotheum 1, 4)
recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; (Epistula II ad Timotheum 1, 6)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit; (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. (Epistula II ad Timotheum 2, 2)
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. (Epistula II ad Timotheum 2, 6)
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; (Epistula II ad Timotheum 2, 12)