Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)
et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
Nam ipsi scitis, fratres, introi tum nostrum ad vos, quia non inanis fuit; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 1)
Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 3)
sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 6)
ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)