Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna. (Liber Genesis 10, 12)
et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. (Liber Genesis 10, 14)
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. (Liber Genesis 10, 21)
Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare (Liber Genesis 10, 26)
Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis. (Liber Genesis 10, 31)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)
Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11, 3)
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, (Liber Genesis 11, 5)
et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. (Liber Genesis 11, 6)
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)
Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu. (Liber Genesis 11, 18)