Mosaico decorativo

Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re

  • et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. (Liber Exodus 28, 25)

  • Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. (Liber Exodus 28, 26)

  • Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, (Liber Exodus 28, 27)

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. (Liber Exodus 28, 29)

  • Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)

  • Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)

  • ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica. (Liber Exodus 28, 34)

  • Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". (Liber Exodus 28, 36)

  • Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii. (Liber Exodus 28, 39)

  • Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28, 40)

  • vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 41)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina