Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat
mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (Epistula ad Colossenses 1, 26)
ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. (Epistula ad Colossenses 2, 7)
consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; (Epistula ad Colossenses 2, 12)
delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; (Epistula ad Colossenses 2, 14)
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)
Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; (Epistula ad Colossenses 3, 16)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, (Epistula ad Colossenses 4, 2)
Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)