Mosaico decorativo

Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat

  • Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; (Evangelium secundum Lucam 7, 37)

  • Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)

  • “Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 7, 41)

  • et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, (Evangelium secundum Lucam 8, 2)

  • et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 8, 3)

  • Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)

  • Et nuntiatum est illi: “Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre”. (Evangelium secundum Lucam 8, 20)

  • Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)

  • Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. (Evangelium secundum Lucam 8, 32)

  • Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)

  • quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina