Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. (Evangelium secundum Lucam 2, 18)
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (Evangelium secundum Lucam 2, 37)
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, (Evangelium secundum Lucam 3, 1)