Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat
Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)
cui dixerat: “Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium”. Et noluerunt audire. (Liber Isaiae 28, 12)
Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)
Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)
Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam? (Liber Isaiae 28, 24)
Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo. (Liber Isaiae 28, 27)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)
propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; (Liber Isaiae 30, 13)
Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)
Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. (Liber Isaiae 31, 6)
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)