Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)
Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)
Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)
Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum (Liber Genesis 2, 4)
omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. (Liber Genesis 2, 8)
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)
et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3, 1)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4, 5)
Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)
