Gefunden 3363 Ergebnisse für: RAM
Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: (Liber Genesis 13, 14)
omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; (Liber Genesis 13, 15)
Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. (Liber Genesis 13, 17)
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)
ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. (Liber Genesis 14, 12)
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)
benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram (Liber Genesis 14, 19)
Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14, 21)
a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; (Liber Genesis 14, 23)
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. (Liber Genesis 15, 1)