Gefunden 744 Ergebnisse für: Quoque
Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. (Liber Iudicum 1, 27)
Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; (Liber Iudicum 1, 31)
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)
Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. (Liber Iudicum 7, 12)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)
Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. (Liber Iudicum 8, 17)
Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech. (Liber Iudicum 8, 31)
Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 12)
Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)
Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal. (Liber Iudicum 9, 57)
Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)
Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”. (Liber Iudicum 11, 9)