Gefunden 634 Ergebnisse für: Quis
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: “Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?”. (Prophetia Nahum 3, 7)
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris? (Prophetia Aggaei 2, 3)
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! (Prophetia Zachariae 4, 7)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; (Prophetia Malachiae 3, 2)
Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)