Gefunden 765 Ergebnisse für: Quid
Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram? (Liber Isaiae 10, 3)
Et quid respondebitur nuntiis gentis? “Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius”. (Liber Isaiae 14, 32)
Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?”. (Liber Isaiae 21, 11)
“Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. (Liber Isaiae 22, 16)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)
Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)
Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)
Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)
Vae, qui dicit patri: “Quid generas?” et mulieri: “Quid parturis?”. (Liber Isaiae 45, 10)