Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae. (Liber Leviticus 27, 24)
Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit. (Liber Leviticus 27, 27)
Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 28)
Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)
Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem. (Liber Leviticus 27, 31)
Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 32)
Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur”. (Liber Leviticus 27, 33)
“Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 1, 21)
Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti. (Liber Numeri 1, 23)