Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. (Evangelium secundum Lucam 19, 16)
Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. (Evangelium secundum Lucam 19, 18)
Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 19)
timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. (Evangelium secundum Lucam 19, 21)
Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. (Evangelium secundum Lucam 19, 24)
Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet””. (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. (Evangelium secundum Lucam 19, 32)