Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, (Liber Leviticus 20, 4)
ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. (Liber Leviticus 20, 9)
Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 11)
Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 12)
Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. (Liber Leviticus 20, 13)
Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (Liber Leviticus 20, 14)
Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite. (Liber Leviticus 20, 15)
Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)