Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)
dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “Quo abistis?”. Qui respondit: “Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”. (Liber I Samuelis 10, 14)
Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)
Et ait Saul ad patruum suum: “Indicavit nobis quia inventae essent asinae”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)
Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)
Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)
Et dixit nuntiis, qui venerant: “Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)
Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. (Liber I Samuelis 11, 11)
Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”. (Liber I Samuelis 11, 12)
Et ait Saul: “Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. (Liber I Samuelis 11, 13)