Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: “Quid tibi vis? Cur concurritis?”. (Liber Iudicum 18, 23)
Qui respondit: “Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: “Quid tibi est?””. (Liber Iudicum 18, 24)
Sescenti autem viri tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt, (Liber Iudicum 18, 27)
nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, (Liber Iudicum 18, 28)
Fuit quidam vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui accepit concubinam de Bethlehem Iudae. (Liber Iudicum 19, 1)
Secutusque est eam vir suus volens loqui ad cor eius et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos. Quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quem cum socer eius vidisset, occurrit ei laetus (Liber Iudicum 19, 3)
Mane autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: “Oro te, inquit, ut confortes cor tuum”. Et tardabant, donec declinaret dies; et ambo comederunt simul. (Liber Iudicum 19, 8)
Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)
Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)
habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio”. (Liber Iudicum 19, 19)
Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo”. (Liber Iudicum 19, 22)