Gefunden 2423 Ergebnisse für: Qui Clamavit In Israel
nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel. (Liber Numeri 20, 21)
“Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)
Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)
Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)
At Israel voto se Domino obligans ait: “Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius”. (Liber Numeri 21, 2)
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. (Liber Numeri 21, 6)
Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, (Liber Numeri 21, 10)
Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei. (Liber Numeri 21, 17)
Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: (Liber Numeri 21, 21)
Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. (Liber Numeri 21, 23)
Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius. (Liber Numeri 21, 25)