Gefunden 580 Ergebnisse für: Purificacionis Post Partum
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)
Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. (Liber II Maccabaeorum 12, 32)
Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)
Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)
Laqueus est homini inconsulte dicere: “Sanctum!” et post vota retractare. (Liber Proverbiorum 20, 25)
Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et stultitiam: “Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post regem? Id quod antea fecerunt”. (Liber Ecclesiastes 2, 12)
Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me; (Liber Ecclesiastes 2, 18)
Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. (Liber Ecclesiastes 5, 4)
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)
Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)