Gefunden 5078 Ergebnisse für: Pro
Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)
Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset. (Liber Iosue 9, 27)
Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)
Praecepitque Iosue dicens: “Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant”. (Liber Iosue 10, 22)
Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. (Liber Iosue 10, 27)
universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. (Liber Iosue 10, 42)
Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. (Liber Iosue 11, 23)
rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus, (Liber Iosue 12, 23)
Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: “Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est. (Liber Iosue 13, 1)
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14, 12)
Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis. (Liber Iosue 14, 15)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)