Gefunden 5078 Ergebnisse für: Pro
Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: (Actus Apostolorum 23, 34)
Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, (Actus Apostolorum 24, 2)
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. (Actus Apostolorum 24, 4)
neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. (Actus Apostolorum 24, 13)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)
iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)
simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; (Actus Apostolorum 25, 1)
Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum: (Actus Apostolorum 25, 4)
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare, (Actus Apostolorum 25, 7)
Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum; (Actus Apostolorum 25, 17)