Gefunden 5078 Ergebnisse für: Pro
et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis; (Liber II Paralipomenon 4, 19)
nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)
Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel; (Liber II Paralipomenon 6, 10)
qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei, et, quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)
Et exaudi preces famuli tui et populi tui Israel, qui oraverint ad locum istum; exaudi de habitaculo tuo, de caelis, exaudi et propitiare! (Liber II Paralipomenon 6, 21)
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et ille exegerit ab eo iuramentum, ut se maledicto constringat coram altari in domo ista, (Liber II Paralipomenon 6, 22)
tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)
tu exaudies de caelo, et propitiare peccato populi tui Israel et reduc eos in terram, quam dedisti eis et patribus eorum. (Liber II Paralipomenon 6, 25)
Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, (Liber II Paralipomenon 6, 26)
tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum, (Liber II Paralipomenon 6, 30)
Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum, et oraverit in loco isto, (Liber II Paralipomenon 6, 32)