Mosaico decorativo

Gefunden 5078 Ergebnisse für: Pro

  • Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)

  • Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)

  • Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel! (Liber II Regum 19, 22)

  • Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque ad terminos eius, silvam condensam. (Liber II Regum 19, 23)

  • Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 19, 34)

  • Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber II Regum 19, 37)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)

  • Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)

  • Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. (Liber II Regum 20, 11)

  • Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Cui ait Ezechias: “De terra longinqua venerunt, de Babylone”. (Liber II Regum 20, 14)

  • Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo. (Liber II Regum 20, 21)

  • Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens: (Liber II Regum 21, 10)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina