Mosaico decorativo

Gefunden 5078 Ergebnisse für: Pro

  • Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. (Liber I Regum 16, 11)

  • Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae, (Liber I Regum 16, 12)

  • propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 13)

  • Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 27)

  • Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo. (Liber I Regum 16, 28)

  • nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua. (Liber I Regum 18, 4)

  • Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua? (Liber I Regum 18, 13)

  • Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel”. (Liber I Regum 18, 19)

  • Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)

  • Et ait rursus Elias ad populum: “Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. (Liber I Regum 18, 22)

  • Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)

  • Dixit ergo Elias prophetis Baal: “Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis”. (Liber I Regum 18, 25)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina