Gefunden 1134 Ergebnisse für: Pot
Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis (Liber I Maccabaeorum 3, 38)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 53)
Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum”. (Liber I Maccabaeorum 5, 41)
Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 6, 3)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos”. (Liber I Maccabaeorum 6, 27)
Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)