Gefunden 560 Ergebnisse für: Populus
quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui. (Liber Iudith 8, 29)
Sed populus sitiit valde, et coegerunt nos sic facere, ut locuti sumus eis, et inducere super nos iuramentum, quod non praeteriemus. (Liber Iudith 8, 30)
Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die”. (Liber Iudith 13, 17)
Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei nostri”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”. (Liber Iudith 13, 20)
Ut autem desiit loqui, exsultavit omnis populus voce magna et dedit vocem iucunditatis in civitate sua. (Liber Iudith 14, 9)
Fecisti omnia haec in manu tua, fecisti bona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apud Deum omnipotentem in aeternum tempus”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”. (Liber Iudith 15, 10)
Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)
Et exordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnis populus laudationem hanc Domini. (Liber Iudith 15, 14)
Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et, postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua et munera. (Liber Iudith 16, 18)
Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit. (Liber Iudith 16, 19)
Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit. (Liber Iudith 16, 20)
Dixitque Aman regi Asuero: “Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem. (Liber Esther 3, 8)
