Mosaico decorativo

Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel

  • Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 2)

  • Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. (Liber I Samuelis 17, 3)

  • Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! (Liber I Samuelis 17, 8)

  • Et aiebat Philisthaeus: “Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!”. (Liber I Samuelis 17, 10)

  • Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 19)

  • Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. (Liber I Samuelis 17, 21)

  • Et dixit unus quispiam de Israel: “Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel”. (Liber I Samuelis 17, 25)

  • Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. (Liber I Samuelis 17, 26)

  • Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “Haec dabuntur viro, qui percusserit eum”. (Liber I Samuelis 17, 27)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. (Liber I Samuelis 17, 45)

  • Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, (Liber I Samuelis 17, 46)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina