Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel
— Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; (Liber Deuteronomii 2, 10)
In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. (Liber Deuteronomii 2, 12)
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)
Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)
Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)
et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)
num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? (Liber Deuteronomii 4, 33)
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; (Liber Deuteronomii 4, 44)
haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)
trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. (Liber Deuteronomii 4, 46)
Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)
Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6, 3)