Mosaico decorativo

Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel

  • Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet. (Prophetia Osee 4, 14)

  • Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. (Prophetia Osee 4, 15)

  • Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? (Prophetia Osee 4, 16)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 5, 3)

  • Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)

  • Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam. (Prophetia Osee 5, 9)

  • In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 6, 10)

  • Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina