Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. (Prophetia Ezechielis 37, 22)
Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)
et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; (Prophetia Ezechielis 37, 27)
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 37, 28)
Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)
Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges? (Prophetia Ezechielis 38, 14)
Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. (Prophetia Ezechielis 38, 16)
Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis per annos, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)
Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)
Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel, (Prophetia Ezechielis 38, 19)
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 39, 2)
Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum: (Prophetia Ezechielis 39, 4)