Mosaico decorativo

Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel

  • In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)

  • Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)

  • Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)

  • Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel. (Liber Ieremiae 3, 23)

  • “Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non effugies. (Liber Ieremiae 4, 1)

  • “Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”. (Liber Ieremiae 4, 22)

  • Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)

  • Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)

  • prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius? (Liber Ieremiae 5, 31)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”. (Liber Ieremiae 6, 9)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; (Liber Ieremiae 6, 22)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina