Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)
Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “Iustus est Dominus!”. (Liber II Paralipomenon 12, 6)
Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)
Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “Audi, Ieroboam et omnis Israel: (Liber II Paralipomenon 13, 4)
Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)
Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit”. (Liber II Paralipomenon 13, 12)
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. (Liber II Paralipomenon 13, 16)
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)
Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 12)
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)