Gefunden 102 Ergebnisse für: Petrus
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. (Actus Apostolorum 12, 16)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, (Epistula I Petri 1, 1)
Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi: (Epistula II Petri 1, 1)