Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, (Epistula ad Philippenses 2, 25)
quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! (Epistula ad Philippenses 3, 2)
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, (Epistula ad Philippenses 3, 10)
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. (Epistula ad Philippenses 3, 17)
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, (Epistula ad Philippenses 3, 18)
Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)
qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)
Omnia possum in eo, qui me confortat. (Epistula ad Philippenses 4, 13)
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; (Epistula ad Philippenses 4, 15)
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. (Epistula ad Philippenses 4, 18)