Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. (Epistula I ad Corinthios 16, 16)
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)
Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia: (Epistula II ad Corinthios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)