Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, (Epistula ad Romanos 1, 6)
omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, (Epistula ad Romanos 1, 11)
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, (Epistula ad Romanos 1, 24)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)
similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. (Epistula ad Romanos 1, 27)
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, (Epistula ad Romanos 1, 29)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, (Epistula ad Romanos 1, 30)