Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)
“Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum”. (Liber Exodus 7, 9)
Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. (Liber Exodus 7, 11)
Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)
Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7, 18)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)
Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)
Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. (Liber Exodus 7, 23)
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Liber Exodus 7, 25)
Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. (Liber Exodus 7, 27)