Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac”. (Liber Genesis 31, 16)
Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos. (Liber Genesis 31, 17)
Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)
Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? (Liber Genesis 31, 27)
Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc (Liber Genesis 31, 28)
Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”. (Liber Genesis 31, 30)
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)
nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas. (Liber Genesis 31, 39)
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)