Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
Filioli, custodite vos a simulacris! (Epistula I Ioannis 5, 21)
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)
Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. (Epistula II Ioannis 1, 8)
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “Ave” ei dixeritis; (Epistula II Ioannis 1, 10)
Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)
Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)
Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)
Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, (Epistula III Ioannis 1, 5)
Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)
Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. (Epistula III Ioannis 1, 9)
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est. (Epistula III Ioannis 1, 12)