Gefunden 1242 Ergebnisse für: Ope
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 11)
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, (Epistula ad Ephesios 1, 19)
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus (Epistula ad Ephesios 1, 20)
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; (Epistula ad Ephesios 2, 2)
non ex operibus, ut ne quis glorietur. (Epistula ad Ephesios 2, 9)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; (Epistula ad Ephesios 2, 17)