Gefunden 1242 Ergebnisse für: Ope
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)
abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 16)
nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 36)
Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 38)
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 43)
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 44)
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)