Gefunden 1242 Ergebnisse für: Ope
et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. (Liber II Regum 19, 18)
et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses”. (Liber II Regum 21, 8)
deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi, (Liber II Regum 22, 5)
Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”. (Liber II Regum 22, 9)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc et non exstinguetur. (Liber II Regum 22, 17)
Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel. (Liber II Regum 23, 19)
Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea (Liber I Paralipomenon 4, 21)
Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi. (Liber I Paralipomenon 4, 23)
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum, (Liber I Paralipomenon 9, 19)
Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)
Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: (Liber I Paralipomenon 16, 4)
“Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. (Liber I Paralipomenon 16, 8)