Gefunden 773 Ergebnisse für: Omnis
Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)
Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)
Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: (Liber Isaiae 40, 4)
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)
Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)
In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua”. (Liber Isaiae 45, 23)
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”. (Liber Isaiae 49, 26)
Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)
Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)
Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)
Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea. (Liber Ieremiae 4, 20)
Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)