Gefunden 640 Ergebnisse für: Omnibus
Et si erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea. (Prophetia Ezechielis 43, 11)
eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
Et cum fuerit controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt. (Prophetia Ezechielis 44, 24)
et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae. (Prophetia Ezechielis 44, 30)
Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel. (Prophetia Ezechielis 48, 19)
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)
Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus; (Prophetia Danielis 3, 29)
(31) Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae habitant in universa terra: “Pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 3, 98)
Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me: (Prophetia Danielis 7, 16)
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans, (Prophetia Danielis 7, 19)
Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. (Prophetia Danielis 7, 23)